C. XIII. Filii sacerdotum non prohibentur ab episcopatu, si ceterae uirtutes in eis inueniantur.
Cenomanensem electum, pro eo, quod filius sacerdotisdicitur, si ceterae uirtutes in eum conueniant, non
reicimus, sed suffragantibus meritis patienter suscipimus:
non tamen, ut pro regula in posterum assumatur, sed ad
tempus ecclesiae periculo consulitur.
Gratian. Cum ergo ex sacerdotibus nati in summos Pontifices
supra leguntur esse promoti, non sunt intelligendi de
fornicatione, sed de legitimis coniugiis nati, que sacerdotibus
ante prohibitionem ubique licita erant, et in orientali ecclesia usque
hodie eis licere probatur. §. 1. Quod autem uicium originis
semini inputari negatur, uidetur esse contrarium illi sentenciae
"Adulterorum filii abominatio sunt Domino." Sed sicut supra
dictum est de presbiterorum filiis, ita et hoc de filiis adulterorum
intelligendum uidetur, ut illi dicantur esse abhominatio Domino,
ad quos paterna flagitia hereditaria successione descendunt.
Similiter et illud Urbani intelligendum est, quod ipse scribit
Patrono Legionensi Episcopo: