Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Vicia parentum filiis non inputentur.

Undecumque homines nascuntur, si parentum uitia
non sectantur, honesti et salui erunt. Semen enim
hominis ex qualicumque homine Dei creatura est, et eo
male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit.
Sicut autem boni filii adulterorum nulla est defensio adulterorum,
sic mali filii coniugatorum nullum crimen est
nuptiarum.

< Dokument zurück | | Dokument vor >