C. VII. Qui per languorem a medicis dissecatur, ad clerum ualet admitti.
Si quis a medicis propter languorem desectus est auta barbaris abscisus, hic in clero permaneat. Si quis
autem se sanus abscidit, hunc in clero constitutum
abstineri conueniet, et deinceps nullum talium
debere promoueri. Sicut autem hoc claret, quod de
his, qui hanc rem affectant audentque semetipsos
abscidere, dictum sit, sic eos, quos aut barbari, aut
domini castrauerunt, inueniuntur autem alias
dignissimi, tales ad clerum suscipit ecclesia.