C. XV. In libertatem uendicentur serui, qui ab infidelitate ad fidem accedunt.
Fraternitatem uestram oportet esse sollicitam,si de Iudeorum seruitio non solum Iudeus, sed etiam
quisquam paganorum fieri uoluerit Christianus, postquam
uoluntas eius fuerit patefacta, ne hunc sub quolibet ingenio
uel argumento cuipiam Iudeorum uenundandi facultas
sit; sed is, qui ad Christianam conuerti fidem desiderat,
defensione uestra in libertatem modis omnibus uendicetur.
§. 1. Hi uero, quos huiuscemodi oportet seruos amittere,
ne forsitan utilitates suas irrationabiliter existiment
inpediri, sollicita uos hoc conuenit consideratione seruare,
ut, si paganos, quos mercimonii causa de externis
finibus emerint, infra tres menses, dum emptor, cui uenditi
fuerant, non inuenitur, fugere ad ecclesiam forte contigerit,
et uelle se dixerint Christianos fieri, uel etiam extra
ecclesiam hanc talem uoluntatem prodiderint, pretium eorum
a Christiano scilicet emptore percipiant. Si
autem post prefinitos tres menses quisquam huiuscemodi
seruorum Iudaicorum uelle suum dixerit, et fieri
uoluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emerit,
nec dominus qualibet occasionis specie hunc audeat
uenundare, sed ad libertatis proculdubio premia perducatur,
quia hunc non ad uendendum, sed ad sibi seruiendum dicitur
conparasse.
[PALEA.