C. IX. Seruus si latenter irrepserit ad sacerdotium, peculii amissione multetur.
Ex antiquis regulis et nouella sinodali explanationeconprehensum est, personas obnoxias cingulo celestis
miliciae non precingi. Sed nescio utrum ignorantia aut
uoluntate rapiamini, ita ut ex hac causa nullus pene episcoporum
uideatur extorris. Ita enim nos frequens et
plurimorum querela circumstrepit, ut ex hac parte nichil
penitus putetur constitutum. §. 1. Actores siquidem
illustris uiri filii nostri Amandiani grauiter conqueruntur,
homines suo iuri debitos alios iam clericos, alios iam
diaconos ordinatos, cum non solum post modernum concilium
(quod tantorum collectione pontificum sub omnium
saluberrimae prouisionis assensu constat esse perfectum)
huiusmodi personae suscipi non deberent, uerum etiam,
si qui forte in diuinae cultu miliciae ante fuerint ignorantia
faciente suscepti, eliminari prorsus et exuti religioso
priuilegio, ad dominorum suorum possessiones iusta debuerint
ammonitione compelli. Et ideo, fratres karissimi,
eos, quos supradicti uiri actores in clericatus offitio monstrauerint
detineri, discussos et obnoxios adprobatos,
custodito legum tramite sine intermissione restituite, ita
ut si quis iam ex his presbiter reperitur, in eodem gradu
peculii sola amissione multatus maneat. Diaconus
uero aut uicarium prestet, aut, si non habuerit, ipse
reddatur. Reliqua uero offitia sciant, neminem posse ab
obnoxietate, si conuincitur, uendicari, quatenus hoc
ordine custodito nec dominorum iura, nec priuilegia ulla
ratione turbentur.
???amissione multetur.???