Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Ex Concilio Cartaginensi I. c. 8.

Magnus episcopus Astiagensis dixit, quid dilectioni
uestrae uidetur, procuratores, actores et executores, seu
curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus
dixit: si post deposita uniuersa et reddita ratiocinia actus
uitae ipsorum fuerint conprobati in omnibus, debent et
cum laude cleri, si postulati fuerint, honore munerari.
Si enim ante libertatem negociorum uel offitiorum ab
aliquo sine consideratione fuerint ordinati, ecclesia infamatur.
Uniuersi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas
tua, ideoque ita est et nostra ista quoque sentencia. ]

< Dokument zurück | | Dokument vor >