Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Seruus ad clericatus offitium non promoueatur.

Nullus episcoporum seruum alterius ad clericatus offitium
promouere presumat, nisi forte eorum peticio aut
uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eo uendicant potestatis.
Debet enim esse inmunis ab aliis, qui diuinae
miliciae est aggregandus, ut a castris dominicis, quibus
nomen eius asscribitur, nullius necessitatis uinculis abstrahatur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >