C. I. Quare sit constitutum, ne curiales ordinentur.
Legem, quam piissimus inperator dedit, ne forte hi,qui miliciae uel rationibus sunt publicis obligati, dum causarum
suarum periculum fugiunt, ad ecclesiasticum habitum
ueniant uel in monasteriis conuertantur, uestrae studui fraternitati
transmittere, maxime ob hanc causam, quod hi,
qui seculi actionibus inplicati sunt, in clero ecclesiae prepropere
suscipiendi non sunt, quia, dum in ecclesiastico habitu
non dissimiliter quam prius uixerant uiuunt, nequaquam
student seculum fugere, sed mutare. Quod si etiam tales
quique monasterium petunt, suscipiendi nullo modo
sunt, nisi prius a negociis publicis fuerint absoluti. §. 1.
Si qui uero ex militaribus uiris in monasteriis annumerari
festinant, non sunt temere suscipiendi, nisi uita eorum
subtiliter inquisita fuerit. Et iuxta normam regularem in suo
habitu per triennium probati, tunc monachicum habitum
Deo auctore suscipiant.