Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LXVIII. Causa necessitatis ad clerum penitentes admittantur.

Placuit, ut penitentes non admittantur ad clerum,
nisi tantum si necessitas aut usus exegerit; tunc deputentur


inter hostiarios uel inter lectores, ita ut apostolum
uel euangelium non legant. §. 1. Si qui autem
ordinati sunt in diacones, inter subdiacones habeantur,
ita ut manum non inponant nec sacra contingant.
§. 2. Cum uero penitentem dicimus, qui post baptisma
aut pro homicidio, aut pro diuersis criminibus grauissimisque
peccatis publicam penitenciam gerens sub cilicio
diuino fuerit reconciliatus altario.
VII. Pars. Gratian. Apostatae quoque ad clericatus offitium
admitti non debent.
Unde in Concilio Arelatensi II.: [cap. 25.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >