C. VII. Consuetudo rationi frustra opponitur.
Idem in libro IV. de Baptismo. [contra Donatistas, cap. 5.]"Frustra", inquit, "quidam, qui ratione uincuntur,
consuetudinem nobis obiiciunt, quasi consuetudo maior sit
ueritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod
melius est a Spiritu sancto reuelatum." Hoc plane
uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini preponenda
est. Sed si consuetudini ueritas suffragatur, nihil oportet
firmius retineri.