Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LV. Non ordinetur clericus ex penitentibus.

Ex penitentibus, quamuis sit bonus, tamen clericus
non ordinetur. Si per ignorantiam episcopi factum
fuerit, deponatur a clero, quia se ordinationis tempore
non prodidit fuisse penitentem. Si autem sciens episcopus
ordinauerit talem, etiam ipse ab episcopatu suo
ordinandi dumtaxat potestate priuetur. Simili sentenciae
subiacebit episcopus, si sciens ordinauerit clericum, qui
uiduam aut repudiatam uxorem habuerit, aut secundam.

< Dokument zurück | | Dokument vor >