C. XXXIX. Perpetuo careat offitio presbiter, qui ira conmotus, licet extra animum, aliquem interfecerit.
Studeat sanctitas tua persuadere episcopo tuo, sibicanonicum sociare numerum collegarum, id est sex ex
uicinis prouinciis fratres et coepiscopos suos, quibus
tecum iunctis et decernentibus diligenter inuestigare
et omni annisu scrutari procurate, quatenus inuenire
ualeatis, utrum percussione iam nominati presbiteri, an
ceruicis fractione idem diaconus, ut fertur, extinctus est.
Et siquidem a sepe fato presbitero non ad mortem
percussus est, sed ex equo cadens ceruice fracta interiit,
secundum arbitrium uestrum pro percussione incaute
agenti presbitero penitenciam competentem indicite et
aliquanto tempore a missarum solempniis suspendatur,
denuo post hec ad sacerdotale rediturus offitium. Quod si
ueraciter qualicumque percussione presbiteri ille mortuus
fuerit diaconus, nulla hunc ratione ministrare more
sacerdotis decernimus, quoniam, etsi uoluntatem occidendi
non habuit, furor tamen et indignacio, ex quibus motio illa
mortifera prodiit, in omnibus, et precipue in Dei
ministris, multipliciter inhibetur atque dampnatur.
Verum si presbiter adeo uestro studio obnoxius forte
claruerit, precipimus, ut tale beneficium sibi ecclesiae suae
concedatur, quo et ipse et sui sufficiens possint habere
suae sustentacionis solatium.
[PALEA.