Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXVIII. Qui sunt reparandi post lapsum, uel qui non.

Item Ysidorus ad Massanum Episcopum.
Domino sancto meritisque beato fratri Massano
episcopo Ysidorus Episcopus. Quod in epistolis
uenerabilis fraternitas tua innotuit, uidelicet quod in canone
Anquiritano c. XIX. legitur, post lapsum corporalem
restaurandum honoris gradum post penitenciam, alibi
uero legitur, post huiusmodi delictum nequaquam reparandum
antiqui ordinis meritum: hec diuersitas hoc


modo soluitur. Illos enim ad pristinos gradus redire
canones precipiunt, quos penitenciae precessit satisfactio
uel condigna peccatorum confessio. At contra hi, qui
neque a uicio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum
carnale delictum, quod admittunt, uendicare quadam
supersticiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris,
nec gratiam recipiunt communionis. Ergo ita est determinanda
sentencia, ut necesse sit illos restaurari in loco
honoris, qui per penitenciam reconciliationem merentur
diuinae pietatis. Hi non inmerito consequuntur adeptae
dignitatis statum, qui per emendationem penitenciae
recepisse noscuntur remedium uitae. Id autem,
ne forte magis sit ambiguum, diuinae auctoritatis sentencia
confirmatur. Ezechiel quidem propheta sub tipo
preuaricatricis Ierusalem ostendit, post penitenciae satisfactionem
pristinum restaurari honorem: "Confundere,"
inquit, "o Iuda, et porta ignominiam tuam." Et post Paululum:
"Et tu," inquit, "et filiae tuae reuertimini ad antiquitatem
tuam". §. 1. Quod dixit, "confundere,"
ostendit, post opus peccati debere quemquam erubescere,
et post confessionem pro admissis sceleribus
uerecundam frontem humo prostratam demergere, pro
eo quod dignum confusione perpetrauit opus. Deinde
precepit, ut post ignominiam id est deiectionem sui
nominis siue dignitatis reuertatur ad suam antiquitatem.
Ergo dum quisque post opus confusionis suae confunditur,
atque ignominiam portans depositionem suam cum
humilitate luget, reuocari secundum Prophetam ad
priorem poterit statum. Item Iohannes euangelista
Angelo Ephesi ecclesiae inter cetera quedam similia
scribit: "Memor esto unde cecideris, et age penitenciam,
et prima opera fac; alioquin ueniam tibi, et mouebo
candelabrum tuum de loco suo". §. 2. Ecce in quantum
ualui concilii Anquiritani antiquam plane et plenam auctoritate
sentenciam sacris testimoniis explanaui, ostendens,
eum posse restaurari in proprio ordine, qui per
penitenciae satisfactionem nouit propria delicta deflere.
Qui uero nec luget que gessit, sed lugenda sine ullo
pudore religionis uel timore diuini iudicii committit, nullo
modo eum posse ad pristinum gradum restaurari cognoscas.
§. 3. In fine autem huius epistolae hoc adiciendum


putaui, ut quotiescumque in gestis conciliorum discors
sentencia inuenitur, illius concilii magis teneatur sentencia,
cuius antiquior et potior extat auctoritas.
Gratian. Quicumque igitur pro criminibus suis digne
Deo penitenciam obtulerint, auctoritate Gregorii et Ieronimi et
Augustini et Ysidori gradum pristinae dignitatis recipere possunt.
Qui autem non odio criminis, sed timore uilitatis uel ambitione
honoris falsas Deo penitencias offerunt, in pristini honoris
gradum reparari minime poterunt.
Sed obicitur illud Hormisdae Papae, qui scribit omnibus
Episcopis per uniuersas prouincias:

< Dokument zurück | | Dokument vor >