Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XVI. Lapsi reparari possunt.

Item Gregorius Secundino. [lib. VII. epist. 53]
Tua sanctitas requisiuit, ut tibi de sacerdotali
offitio post lapsum resurgendi auctoritatem scriberemus,
dum dicis de hoc canonum diuersorum te
legisse diuersas sentencias, alias resurgendi, alias
nequaquam: ideo nos generaliter a Nicena
sinodo incipientes, cum reliquis quatuor ueneramur,
quia in cunctis sentenciis unanimiter concordant.
Nos uero precedentes Patres sequimur
quia (auctore Deo) a sacra doctrina illorum non
discordamus. A capite itaque incipientes usque in
quartum altaris ministerium, hanc formam seruandam
cognouimus, ut sicut minorem maior precedit honore,
ita et crimine, et quem maior sequitur culpa, maiori
inplicetur uindicta et post penitencia credatur esse
fructuosa. §. 1. Quid enim prodest triticum seminare, et
fructum illius non colligere? aut domum construere,
et non illic habitare? Post dignam itaque satisfactionem
credimus posse redire ad honorem. §. 2. Ad fontem
misericordiae recurrentes euangelicam proferamus sentenciam:
"Gaudeo," inquit, "super uno peccatore penitenciam
agente quam super nonaginta nouem iustis, qui
non indigent penitencia." Et ouem perditam, nonaginta
nouem non errantibus relictis, humero pii pastoris ad
ouile reportandam Dominus ipse testatur. Si ouis
perdita errans post inuentionem ad ouile humero deportatur,
predictis nonaginta nouem non errantibus relictis
in deserto cur post penitenciam ad ecclesiae ministerium
lapsus non reuocetur? Sicut in Apocalipsi dicitur


de ministro ecclesiae: "Memento unde cecideris,
et age penitenciam, et prima opera fac." Quid est enim
grauius, aut carnale delictum admittere, sine quo
pauci inueniuntur, aut Dei filium iureiurando negare?
In quo uerbo hunc ipsum B. Petrum apostolorum
principem, ad cuius sacrum corpus indigni sedemus,
lapsum esse cognouimus. Sed post negationem penitencia
secuta est, et post penitenciam misericordia data,
quia ab apostolatu eum non distulit, qui ante
ipsum se negare predixit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

183/184