Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IX. De sacris ordinibus lapsi reparari non possunt.

Item Gregorius Ianuario Episcopo Caralitano.
[lib. III. epist. 26.]
Peruenit ad nos, quosdam de sacris ordinibus lapsos uel
post penitenciam, uel ante penitenciam ad ministerii sui
offitium reuocari; quod omnino prohibemus, et in hac re
sacratissimi quoque canones contradicunt. Qui igitur post
acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum fuerit
carnis, sacro ordine careat, et ad ministerium altaris
non accedat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >