C. IV. Post peractum homicidium sacerdotale offitium amministrari non potest.
Item Iohannes VIII. Cenomantico Venetensi Episcopo.Miror minus doctam scientiam tuam sacerdotem putare
et post perpetratum homicidium posse in sacerdotio
ministrare, immo (quod est ineptius) nobis suadere
uelle, ut ipsi tali presumptioni preberemus assensum. Quis
enim tam demens tamque peruersi sensus tale quid existimaret
uel post quantamcumque penitenciam concedendum,
cum omni sit canonicae disciplinae contrarium?
Debet ergo sacerdotio priuatus lacrimarum fonte flagitium
tam immane diluere, ut talibus saltem remediis curatus salutis
possit inuenire suffragium.