C. II. Qui dicantur neophiti.
Sicut neophitus dicebatur, qui in initio sanctaefidei erat erudicione plantatus, sic modo neophitus habendus
est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos
sacros ordines irrepserit. §. 1. Ordinate ergo ad
ordines ascendendum est. Nam casum appetit, qui ad
summi loci fastigia postpositis gradibus per abrupta querit
ascensum. Scimus autem, quod edificati parietes non
prius tignorum pondus accipiant, nisi a nouitatis
suae humore siccentur, ne, si ante pondera, quam solidentur,
accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant.