DISTINCTIO XLVII.
GRATIANUS.I. Pars. Quod autem in fine huius capituli usurarii ordinari
prohibentur, inde est, quia usuram exercentes cupiditati
deseruire probantur; cupidi autem ab Apostolo ordinari prohibentur,
quia tales facile a iusto deuiarent.
Unde in canonibus Apostolorum [c. 44.] legitur: