C. III. Non asperis, sed blandis uerbis ad fidem sunt aliqui prouocandi.
Item Pascasio Episcopo Neapolim. [lib. XI. epist. 15.]Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione
ad fidem cupiunt rectam adducere, blandimentis debent,
non asperitatibus studere, ne quorum mentem reddita a
plano ratio poterat prouocare, pellat procul aduersitas.
Nam quicumque aliter agunt, et eos sub hoc uelamine a
consueta ritus sui uolunt cultura remouere, suas illic
magis, quam Dei probantur causas attendere. §. 1. Iudei
siquidem Neapolim habitantes questi nobis sunt asserentes,
quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum
sollempnitatibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit
licitum festiuitatum suarum sollempnia colere, sicut eis nunc
usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit
obseruare. Quod si ita se ueritas habet, superuacuae rei
uidentur operam dare. Nam quid utilitatis est, quando,
etsi contra longum usum fuerint uetiti, ad fidei illis
conuersionem nil proficit? Aut cur Iudeis qualiter ceremonias
suas colere debeant regulas ponimus, si per hoc
eos lucrari non possumus? Agendum est ergo, ut potius
ratione et mansuetudine prouocati sequi nos uelint, non
fugere, ut eos, ex eorum codicibus ostendentes que dicimus,
ad sinum matris ecclesiae Deo possimus adiuuante
conuertere. Itaque fraternitas tua eos monitis prout
potuerit, Deo adiuuante ad conuertendum accendat, et de
suis illos solempnitatibus inquietari denuo non permittat,
sed omnes festiuitates feriasque suas, sicut hactenus tam
ipsi quam parentes eorum per longa colentes retro tempora
tenuerunt, liberam habeant obseruandi celebrandique
licentiam.