Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Verborum correctione, non uerberibus timeri debent episcopi.

Quid autem de episcopis, qui uerberibus uolunt timeri,
canones dicant, bene fraternitas uestra nouit. Pastores
enim facti sumus, non percussores. Egregius predicator
dicit: "Argue, obsecra, increpa cum omni patientia
et doctrina." Noua uero atque inaudita est ista predicatio,
que uerberibus exigit fidem.

< Dokument zurück | | Dokument vor >