C. I. Secularium negotiorum inperiti non sunt in episcopos ordinandi.
Petrus diaconus, quem a uobis electum asseritis,omnino (ut dicitur) simplex est, et nostis, quia hoc tempore
talis in regiminis debet arce constitui, qui non solum de
salute animarum, uerum etiam de extrinseca utilitate et
cautela sciat esse solicitus.