C. V. Que sacerdotibus necessaria sunt ad discendum.
Item ex dictis S. Augustini.Que ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum,
id est sacramentorum liber, lectionarius, antiphonarius
baptisterium, computus, canones penitentiales, psalterium,
omeliae per circulum anni dominicis diebus et
singulis festiuitatibus aptae. Ex quibus omnibus si unum
defuerit, sacerdotis nomen uix in eo constabit, quia ualde
periculosae sunt euangelicae minae, quibus dicitur: "Si
cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadunt."