Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIII. Auctoritatibus gentilium eorum uanitas retunditur atque conuincitur.

Item Augustinus contra Manicheos. [lib. XIII. cap. 15.]
Si quid ueri de Deo Sibilla, uel Orpheus, aliiue gentium
uates aut philosophi predixisse perhibentur, ualet quidem
aliquid ad paganorum uanitatem reuincendam, non tamen
ad istorum auctoritatem complectendam. Quantum
enim de Christi distat aduentu inter predicationem angelorum,
et confessionem demonum, tantum inter auctoritatem
prophetarum, et curiositatem sacrilegorum.

< Dokument zurück | | Dokument vor >