Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XI. Exemplo Danielis probatur, non esse peccatum secularibus litteris erudiri.

Item.
Qui de mensa et uino regis nolunt comedere,
ne polluantur, utique si sapientiam atque doctrinam
Babiloniorum scirent esse peccatum, numquam adquiescerent
discere quod non licebat. Discunt autem, non ut sequantur,
sed ut iudicent atque conuincant, quomodo si
quispiam aduersus mathematicos uelit scribere inperitus
matheseos, risui pateat, et aduersus philosophos disputans,


si ignorat dogmata philosophorum. Discunt
ergo ea mente doctrinam Caldaicam, qua et Moyses
omnem sapientiam Egiptiorum didicerat. Idem: §. 1. Si
quando cogimur litterarum secularium recordari et aliqua
ex his discere, que olim omisimus non est nostrae
uoluntatis, sed, ut ita dicam, grauissimae necessitatis ut
probemus ea, que a sanctis prophetis ante secula multa
predicta sunt, tam Grecorum, quam Latinorum et aliarum
gentium litteris contineri.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

137/138