C. IV. Ignominiosum est sacerdoti affluere deliciis.
Idem in Michea propheta. [ad. c. 2.]Ecclesiae principes, qui deliciis affluunt, et inter epulas
atque lasciuias pudicitiam seruare se credunt, propheticus
sermo describit, "quod eiciendi sint de spatiosis
domibus lautisque conuiuiis et multo labore conquisitis
epulis propter malas cogitationes et opera sua." Et si
uis scire, quo eiciendi sunt, euangelium lege: "in tenebras
scilicet exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium." An non
confusio et ignominia est Iesum crucifixum, pauperem
et esurientem, farsis predicare corporibus? et ieiuniorum
doctrinam rubentes buccas tumentiaque ora
proferre? Si in loco apostolorum sumus, non solum
sermonem eorum imitemur, sed conuersationem et
abstinentiam.
[PALEA.