C. XX. Qui cum alio uelatam, non tamen illi nuptam, uxorem duxit, sacerdos fieri non prohibetur.
Valentino clerico, cui mulier cum alio ante uelata, nontamen illi nupta, sed uirgo permanens, post mortem eius,
cum quo uelata erat sponso, coniugali est copula sociata,
quia iterum uelamen accepit, nullum in promouendo
generetur obstaculum, quia nichil est (quantum ad hunc
articulum pertinet) quod ei de canonicis obuiet constitutis.