C. XIV. In minoribus ordinibus constituti uxores ducant, nisi uoto et religioso habitu prohibeantur.
Item Leo [IX.] contra epistolam Nicetae Abbatis.Seriatim et aperte prosequamur, quod sancta
Romana ecclesia in gradibus clericorum ait. Clericos
hostiarios, lectores, exorcistas, acolitos, si extra uotum
et habitum monachi inueniantur et continentiam profiteri
noluerint, uxorem ducere uirginem cum benedictione
sacerdotali permittit, non autem uiduam aut repudiatam,
quia propter hoc deinceps nec ad subdiaconatum prouehi
poterunt, nec laicus nisi uirginem sortitus uxorem
aut bigamus ad clericatum, uel si quis ex prefatis
ordinibus desiderat, ad subdiaconatum ascendere non
potest sine consensu uxoris suae, ut fiat de carnali deinceps
spirituale coniugium, nemine eos cogente. Neque
permittitur postea uxor iungi eidem marito suo carnaliter,
nec cuiquam nubere in uita aut post mortem illius.