Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XI. Excludendi sunt a suorum graduum dignitate subdiaconi, et deinceps, si continentes esse noluerint.

Item Dominico Grandensi patriarchae.
Erubescant impii, et aperte intelligant iudicio Spiritus
sancti eos, qui in tribus sacris gradibus, presbiteratu,
diaconatu, subdiaconatu positi, mulierculas
non abiecerint et caste non uixerint, excludendos
ab eorundem graduum dignitate. De manifestis quidem
loquimur: secretorum autem cognitor et iudex est Deus.
Idem Meldensi Sinodo presidens ait: [cap. 3.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >