C. I. Quare leges sint factae.
Factae sunt autem leges, ut earum metu humana coherceaturaudacia, tutaque sit inter improbos inocentia, et
in ipsis improbis formidato supplicio refrenetur nocendi
facultas.
II. Pars. Gratianus. Preterea in ipsa constitutione legum
maxime qualitas constituendarum est obseruanda, ut contineant
in se honestatem, iustitiam, possibilitatem, conuenientiam et
cetera, quae in eodem libro Ysidorus [c. 21.] enumerat dicens:

