C. VII Sacerdoti, cui semper est orandum, semper est matrimonio carendum.
Item Ieronimus contra Iouinianum. [lib. I.]Si laicus et quisque fidelis non potest orare, nisi
careat offitio coniugali, sacerdoti, cui semper offerenda
sunt sacrificia, semper orandum est; si semper orandum
est, semper ergo matrimonio carendum.
Gratian. Quod autem Manicheorum causa de coniugio
sacerdotum illud supra dictum sit, ex Gangrensi Concilio
apparet, in quo [cap. I.] sic statutum legitur: