C. VII. Idem ibidem.
Nam si consenserimus, quod omnia sacramentaecclesiastica quisque prout uult fingat et non uere faciat
omnis ordo ecclesiasticus turbabitur, nec catholicae fidei
iura consistunt, nec canones sacri rite obseruantur. Quid
enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere,
et in Christianitate permansurum se finxisse, cum per Apostolum,
fraude eius detecta, quod sibi futurum esset prenunciatum
fuit? Ait enim: "Pecunia tua tecum sit in
perditionem: cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Penitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga
Deum, si forte remittatur tibi hec cogitatio cordis
tui: in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis uideo
te esse." Ideo tales, nisi resipiscant, spirituali gladio percutere
censemus. Non enim fas est Spiritui sancto mentiri,
sicut Ananias et Saphira mentiti sunt, et statim perierunt. ]