Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. V. Qui ordinandi sunt, feria quarta ad examinationem conueniant.

Quando episcopus ordinationes facere disponit, omnes,
qui ad sacrum ministerium accedere uolunt, feria quarta
ante ipsam ordinationem euocandi sunt ad ciuitatem, una
cum presbiteris, qui eos representare debent; et tunc
episcopus a latere suo eligere debet sacerdotes et alios
prudentes uiros, gnaros diuinae legis et exercitatos in
ecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum genus, uitam,
patriam, etatem, institucionem, locum, ubi educati sunt,
si sint bene litterati, si in lege Domini instructi, ante
omnia diligenter inuestigent; si fidem catholicam firmiter


teneant et uerbis simplicibus asserere queant. §. 1. Ipsi
autem, quibus cura committitur, cauere debent, ne aut
fauoris gratia, aut cuiuscumque muneris cupiditate illecti a
uero deuient, ut indignum et minus idoneum ad sacros
gradus suscipiendos episcopi manibus applicent. Quod si
fecerint, et ille, qui indigne accesserit, ab altari remouebitur,
et illi, qui donum sancti Spiritus uendere conati sunt,
coram Deo iam condempnati, ecclesiastica dignitate carebunt.
§. 2. Igitur per tres dies continuos diligenter examinentur,
et sic sabbato qui probati sunt episcopo
represententur.
Gratian. Alias autem, sine clericorum concilio uidelicet
et populi testimonio, nullum episcopus ordinare presumat.
Unde in Concilio Cartaginensi IV. [c. 22.] legitur:

< Dokument zurück | | Dokument vor >