C. VIII. Qualiter ordinetur presbiter. [Ex eodem c. 3.]
Presbiter cum ordinatur, episcopo eum benedicenteet manum super caput eius tenente, etiam omnes
presbiteri, qui presentes sunt, manus suas iuxta manus
episcopi super caput illius teneant.
Sicut autem in die ordinationis suae sacerdos orario
utroque humero ambitur, ita tempore consecrationis eodem orario
instanter uti debet.
Unde in Concilio Bracharensi [III. c. 3.] legitur: