C. VII.
Idem Michaeli Imperatori.Nunc autem diuina inspiratione non nos pigebit, nec
nobis impossibile erit, ostendere uobis (si tamen audire
uelitis), non posse quemquam rite ab his, qui inferioris
dignitatis uel ordinis sunt, iudicialibus submitti diffinitionibus.
Siquidem tempore Diocletiani et Maximiani Augustorum
Marcellinus episcopus urbis Romae, qui postea insignis
martir effectus est, adeo compulsus est a paganis, ut
templum eorum ingressus grana thuris super prunas
imponeret: cuius rei gratia collecto, numerosorum episcoporum
concilio, et inquisitione facta hoc idem Pontifex se
egisse confessus est. Nullus tamen eorum proferre sententiam
in eum ausus est dum ei sepissime omnes dicerent:
"Tuo ore iudica causam tuam, non nostro iudicio." Et
iterum: "Noli, audiri in nostro iudicio, sed collige in sinu
tuo causam tuam." Et rursum: "Quoniam ex te," inquiunt,
"iustificaberis, aut ex ore tuo condempnaberis." Et iterum
dicunt: "Prima sedes non iudicabitur a quoquam."
Item in eadem: §. 1. Sed et cum quidam tempore quodam
contra Sixtum Papam temptassent quedam mali
rumoris obicere, et in concilio, cui Valentinianus Augustus
intererat, dictum fuisset, non licere aduersus Pontificem
sententiam dare, surrexit idem protinus imperator, et in
arbitrio prefati Pontificis tribuit iudicare iudicium suum.
Etenim nullus Pontificum minorum uel inferiorum urbium
subactus iudiciis inuenitur.