C. IV. Inferiores a superioribus iudicandi sunt.
Inferior sedes potiorem absoluere non potest.Sola enim potior inferiorem conuenienter absoluit. Hinc
liquido prouidetur, quia quem non potest absoluere, nec
potest iudicio inferior potiorem ligare. Unde Propheta
ait: "Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat
in ea? aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam?"
His ita ex diuina scriptura commemoratis, sole clarius
exhibuimus, non posse quemquam, qui minoris auctoritatis
est, eum, qui maioris est potestatis, iudiciis suis addicere,
aut propriis diffinitionibus subiugare.