C. IV. Absque apostolicae sedis auctoritate sinodum aliquibus congregare non licet.
Item Gregorius.Nec licuit aliquando nec licebit particularem sinodum
congregari; sed quotiens aliqua de uniuersali
sinodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo,
quod non intelligunt, rationem, aut sponte hi, qui salutem
animae suae desiderant, ad apostolicam sedem pro percipienda
ratione conueniant, aut si forte (sicut de talibus
scriptum est: "Peccator, cum uenerit in profundum malorum,
contempnit)", ita obstinati et contumaces extiterint,
ut doceri non uelint, eos ab eisdem sedibus apostolicis
aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut
(ne aliorum perditio esse possint) secundum canones per
seculares opprimi potestates.