C. I. Apostolorum canones apostolica reiciuntur auctoritate.
Canones, qui dicuntur apostolorum, seu quia eosdemnec sedes apostolica recipit, nec sancti Patres illis consensum
prebuerunt, pro eo quod ab hereticis sub nomine
apostolorum compositi dignoscuntur, quamuis in eis inueniantur
utilia, auctoritate tamen canonica atque apostolica
eorum gesta constat esse remota atque inter apocrifa
deputata.
Zepherinus autem e contra scribit Episcopis per Siciliam
constitutis: [epist. I.]