Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Minus malum de duobus est eligendum.

Duo mala, licet cautissime sint precauenda tamen
si periculi necessitas unum ex his temperare compulerit,
id debemus resoluere, quod minori nexu noscitur obligari.
Quid autem leuius ex his, quidue grauius sit, purae rationis
acumine inuestigemus. Etenim dum peierare compellimur,
creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus.
Cum uero noxia promissa complemus et Dei iussa
contempnimus et proximis impia crudelitate nocemus, et
nos ipsos crudeliori mortis gladio trucidamus. Illic enim
dupplici culparum telo perimimur, hic tripliciter iugulamur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >