Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXIV. Mediocre bonum non est magno preferendum.

Item Ieronimus.
Non mediocriter errat qui magno bono prefert mediocre
bonum. Nonne rationabilis homo dignitatem
amittit, qui uel ieiunium karitati, aut uigilias prefert sensus
integritati, ut propter abstinentiam inmoderatam,
atque indiscretam psalmorum uel offitiorum decantationem
aut amentiae, aut tristiciae notam incurrat? Numquid uerborum
flecti multitudine ut homo Deus potest? Non enim
uerbis tantum, sed corde orandus est Deus. Quapropter
melior est quinque psalmorum cantatio cum cordis
puritate, ac serenitate, et spirituali ylaritate, quam psalterii
modulatio cum anxietate cordis atque tristicia.
Cum igitur pro centum animabus psalmus uel missa
dicitur, nichil minus, quam si pro uno quolibet ipsorum
diceretur, accipitur. Audiant itaque, qui ea, que necessaria
sunt, corpori subtrahunt, illud, quod per Prophetam Dominus
loquitur: "Ego Dominus odiens rapinam holocaustorum."
De rapina uero holocaustum offert qui uel
ciborum nimia egestate uel sompni penuria corpus
inmoderate affligit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1417/1418