Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII De ordine offitiorum.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 30.]
IV. Pars. Conuenit ordinem ecclesiae ab omnibus
equaliter custodiri. Unde statuendum est, ut
sicut ubique fit, post antiphonas collationes ab
episcopis uel presbiteris dicantur, et ymni matutini uel
uespertini diebus omnibus decantentur, et in conclusione
matutinarum uel uespertinarum missarum post ymnos capitella
de psalmis dicantur, et plebs collecta oratione
ad uesperam ab episcopo dimittatur cum benedictione.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1415/1416
Gehe zu Spalte: