Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CLIII. Paruuli non solum penam, sed etiam culpam a parentibus trahunt.

Item eiusdem Concilii. [c. 2.]
Placuit, ut quicumque paruulos recentes ab uteris
matrum baptizandos negat, aut dicit, in remissionem peccatorum
eos baptizare, sed nichil ex Adam trahere
originalis peccati, quod lauacro regenerationis expietur (unde
fit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem
peccatorum non uera, sed falsa intelligatur), anathema
sit, quoniam non aliter intelligendum est quod ait
Apostolus: "Per unum hominem intrauit peccatum in
mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines
pertransiit, in quo omnes peccauerunt," nisi quemadmodum
ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit.
Propter hanc enim fidei regulam etiam paruuli, qui
nichil peccatorum in semetipsis adhuc conmittere potuerunt,
ideo in remissionem peccatorum ueraciter baptizantur,
ut in eis regeneratione mundetur quod generatione
traxerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1411/1412
Gehe zu Spalte: