Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CLI. Sicut in ueteri testamento quidam spirituales, ita in nouo quidam carnales inueniuntur.

Idem de baptismo.
Sicut in sacramentis uestris testamenti uiuebant quidam
spirituales, ad nouum scilicet testamentum, quod tunc occultum
erat, occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento
noui testamenti, quod iam reuelatum est,
quidam uiuunt animales, qui proficere scilicet
nolunt ad percipienda que sunt Spiritus Dei, quod hortatur
sermo apostolicus, ad uetus testamentum pertinebunt.
Si autem proficiunt, et ante, quam capiant,
ipso accessu et profectu ad nouum pertinent, et, si
prius, quam spirituales fiant, ex hac uita rapiuntur
custoditi per sacramenti sanctitatem in terra uiuentium conputantur.
Nec inuenio quid uerius inueniatur in
eo, quod scriptum est: "Inperfectum meum uiderunt
oculi tui. Et in libro tuo omnes scribentur." Item:
[lib. 3. c. 14.] §. 1. Non interest, cum de sacramenti integritate
tractatur et sanctitate, quid credat, aut quali
fide inbutus sit ille, qui accipit sacramentum. Interest
quidem plurimum ad salutis uiam, sed nichil interest ad
sacramenti questionem. Item: §. 2. Manifestum est
fieri posse, ut fide non integra maneat integrum in quoquam
baptismi sacramentum. Item: [c. 15.] §. 3. Si fieri
posset ut singuli diligenter interrogarentur, tot diuersitates
opinionum forsitan, quot homines numerantur.
"Animalis enim homo non percipit ea, que sunt
spiritus Dei." Numquid tamen ideo non integrum sacramentum
accipiunt? aut numquid ideo, si profecerint,
et opinionum carnalium uanitatem emendauerint, denuo
quod acceperant repetendum est? Accipit quisque secundum
fidem suam, sed quantum capit, gubernante misericordia
Dei.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1411/1412
Gehe zu Spalte: