Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXXXV. In baptismo Iohannis non erat peccati remissio.

Item in eodem. [c. 49]
Non regenerabantur qui baptismo Iohannis baptizabantur.
Sed quodam precursorio illius ministerio,
qui dicebat: "Parate uiam Domino," in quo solo
renasci poterant, parabantur. Huius enim baptisma est
non in aqua tantum, ut fuit Iohannis, uerum etiam in
Spiritu sancto, ut de illo regeneretur si quis in
Christum crediderit, de illo Christus generatur qui regeneratione
non eguit. §. 1. In aqua ergo
baptizari uoluit non ut eius iniquitas dilueretur,
sed humanitas conmendaretur. Ita quippe nichil
baptismus in eo habuit quod ablueret, sicut mors
nichil inuenit quod puniret.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1405/1406
Gehe zu Spalte: