C. CXXXIII. In baptismate omnia peccata moriuntur.
Item in Enchiridion. [c. 52.]Ut ostenderet Apostolus, nos mortuos esse peccato: inquit,
"an ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus
in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus?" Si ergo
hinc ostendimur mortui esse peccato, quia in morte Christi
baptizati sumus, profecto paruuli, qui in Christo baptizantur,
peccato moriuntur, quia in ipsius morte baptizantur.
Nullo enim excepto dictum est: "Quicumque baptizati
sumus in Christo in morte ipsius baptizati sumus," et
ideo dictum est, ut probaret nos mortuos esse peccato.
Paruuli autem renascendo moriuntur illi peccato, quod
nascendo contraxerunt? Et per hoc ad ipsos pertinet
quod sequitur: "Consepulti enim sumus illi per
baptismum in morte." §. 1. Baptizatis igitur
in morte Christi, in qua non solum maiores, uerum etiam
paruuli baptizantur, ait: "Sic uos existimate mortuos
quidem esse peccato, uiuentes autem Deo in Christo
Iesu."