C. CXV. Quare non baptizatur cum matre qui in eius utero est.
Item Ysidorus sentenciarum libro I.Qui in maternis uteris sunt, ideo cum matre baptizari
non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est,
regenerari secundum Christum non potest. Neque enim
dici regeneratio in eum potest, quem generatio
non precessit. §. 1. Qui scelerate uiuunt in ecclesia, et
conmunicare non desinunt, putantes, se tali conmunione
mundari, discant, nichil ad emundationem proficere sibi.