Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XCVIII. Quadraginta dierum abstinentia Iudeis baptizandis indicatur.

Item Gregorius Faustino Defensori. [lib. VII.
epist. 24.]
Ne, quod absit, longa dilatio retro possit animos Iudeorum
reuocare, cum fratre nostro loci illius episcopo
loquere, ut, penitencia ac abstinentia quadraginta dierum
indicta, aut die dominica, aut si celeberrima
festiuitas occurrerit, eos omnipotentis Dei misericordia
protegente baptizes.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1393/1394
Gehe zu Spalte: