Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXVI. De sacerdote, qui per inpericiam linguae latinae in inuocatione Trinitatis deliquit.

Item Zacharias Papa Bonifatio Episcopo.
Retulerunt nuncii tui, quod fuerit in eadem prouincia
sacerdos, qui linguam latinam penitus ignorabat, et,
dum baptizaret, nesciens loqui latine, infringens
linguam diceret: baptizo te in nomine Patria, et Filia, et
Spiritus sancta. Et per hoc tua reuerenda sanctitas
considerauit eos rebaptizare. Sed, sanctissime
frater, si ille, qui baptizauit, non errorem introducens
aut heresim, sed pro sola ignorantia Romanae
locutionis infringendo linguam, ut supra diximus
hoc baptizans dixisset, non possumus consentire, ut
denuo baptizentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1389/1390
Gehe zu Spalte: