Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXX. De eodem.

Item Gregorius Leandro, Episcopo. [lib. I. epist. 41.]
XV. Pars. De trina mersione baptismatis nil
responderi uerius potest, quam quod ipsi sensistis,
quia in una fide nil officit sanctae ecclesiae consuetudo
diuersa. Nos autem, quod tertio mergimus, triduanae
sepulturae sacramenta signamus, et, dum tertio ab
aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimitur.
Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis
estimet ueneratione fieri, neque hoc aliquid


obsistit, baptizandos semel in aquis mergere, quia,
dum tribus subsistenciis una substantia est, reprehensibile
esse nullatenus potest, infantem in baptismate
uel ter, uel semel inmergere, quoniam et in
tribus mersionibus personarum trinitatis, et in una potest
diuinitatis singularitas designari.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1387/1388
Gehe zu Spalte: