Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXVIII. Quare trina mersio in baptismate celebretur.

Item Augustinus in omelia III.
Postquam uos credere promisistis, tertio capita uestra
in sacro fonte dimersimus. Qui ordo baptismatis
duplici misterii significatione celebratur. Recte enim
tertio mersi estis, qui accepistis baptismum in nomine S.
Trinitatis. Recte tertio mersi estis, qui accepistis baptismum
in nomine Iesu Christi, qui tertia die resurrexit a
mortuis. Illa enim tertio repetita dimersio typum dominicae
exprimit sepulturae, per quam Christo consepulti estis
in baptismo, et cum Christo resurrexistis in fide, ut peccatis
absoluti in sanctitate uirtutum Christum uiuatis
imitando.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1387/1388
Gehe zu Spalte: