Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXVI. Sacramentum fidei, non ipsa fides paruulum facit fidelem.

Item Augustinus. [epist. XXIII. ad Bonifatium]
Nichil est aliud credere quam fidem habere, et
per hoc, cum respondetur credere paruulus, qui fidei
nondum habet effectum, respondetur fidem habere propter
fidei sacramentum, et conuertere se ad Deum propter
conuersionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebritatem
sacramenti pertinet. Item: §. 1. Paruulum,
etsi nondum fides illa, que in credentium uoluntate consistit,
iam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit,
sicut credere respondetur, ita etenim fideles uocantur,
non rem ipsam mente abnuendo, sed ipsius
rei sacramentum percipiendo.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1387/1388
Gehe zu Spalte: